Sunday 12 January 2014

Sound of music

A testimony of Stefano Fieschi da Soncino on young singers from Dubrovnik in August 1441, entered in a somewhat inappropriate place: in the official notebook Diversa Cancellarie. Published by Konstantin Jireček in 1897.

... Darüber hat sich ein merkwürdiges Zeugniss erhalten, kalligraphisch eingetragen im Buche »Diversa Cancellarie« 1440 f. 158, unter der Zeichnung einer Krone, zum 19. August 1441:

Commemoratio suauitatis cantus dominorum camerariorum. Cum ego Stefanus Flischus Soncinensis, cancellarius Raguseus, ultrascriptam dominorum camerariorum pacti et sortis conuentionem describerem (d. h.: in eo tempore vendemiarum, in quo unus saltem ipsorum qualibet die se debet Magnifico domino Rectori presentare, soll jeder es für 10 Tage thun), tunc ipsi Ser Nicolaus Pauli de Goze, Ser Marinus Junii de Cruce atque Ser Volcius Blasii de Babalio ita me coram suauissime cecinerunt, ut mihi audire visum fuit amenissimam quandam celestem armoniam. Ego vero, qui tum scribendo, tum etiam tota die complures libros peruoluendo aliquantisper defessus fueram, maxima profecto illius amenissimi cantus suauitate oblectatus sum. Et quamquam ipsi domini camerarii hoc mihi inuere videbantur, quod ipsi, magna eorum in me beniuolentia commoti, illam tam diuinam armonie suauitatem me coram egissent, illud tamen non preterit, quin ipsi venustissima egregiarum amicarum suarum forma compulsi et suauium ipsarum morum diligentissime memores, tunc temporis tam diuinitus cecinerunt. Magnas tamen ipsis gratias ago, qui tam suauissima amenitate me oblectarint, sed maiores habeo illis prestantibus eorum amasiis, que ipsos ad illos cantus impulerunt. Valeant ergo insignes et pulcerrime domicelle, quarum amor, mores et nobilitas tantam vim habent, ut tam prestantium iuuenum mentes ad se alicere valuerunt et eorum voluntates, in quancunque partem velint, faciliter impellere possunt! Valeant etiam ipsi domini camerarii, qui tametsi magna dignitatis auctoritate prediti sunt, non tamen tanta dulcedine ullo modo me carere passi sunt ! Valeat denique hec magnifica atque florentissima ciuitas Ragusea, que iuuenes tam insignes tamque prestantes procreauit, qui splendidissimum sue rei publice decus et ornamentum existunt! Qui cum etate maturiori creuerint, tunc huius alme ciuitatis statum non solum illesum optime conseruabunt, verum etiam acuratissima eorum prudentia mirandum in modum amplificabunt, ad quam comoditatis gratiam utinam illos deus preseruare dignetur. Ex cancellaria celeberrime urbis Ragusee 14 Kal. Septembres, tunc celorum constellationibus dulcissimam eorum amenitatem in ipsos dominos camerarios diuinitus influentibus.

No comments:

Post a Comment