Saturday 14 December 2013

Elephas culicem non curat

Phalaridis epistula LXXXVI, Graece ed. Hercher 1873 apud Didot (et Heml Lace):
πσ. Ἱέρωνι. Πόλλα λέγειν ἔχων καὶ κατὰ σοῦ καὶ περὶ ἧς κατ' ἐμοῦ πεφλυάρηκας ἐν Λεοντίνοις δημοκοπίας οὐδὲν ἐρῶ περισσότερον πλὴν ὅτι κώνωπος ἐλέφας Ἰνδὸς οὐκ ἀλεγίζει.
Latine vertit Aretinus, Venetiis 1492/1500? (apud BSB Digital):
Hieroni. Qvom multa de te: et de concione quam contra me ad Leontinos stulte habuisti dicere possim: nolo tamen superfluis uti uerbis: nisi quod culicem elephas Indus non curat.
Ita autem vertit Joannes Daniel van Lennep, Groningae 1777 (apud archive.org, p. 119):
XXIX. HIERONI. Cum multa habeam dicere et in te, et de concionibus, quas effutiuisti apud Leontinos, discordi plenas popularitate, nihil dicam amplius, nisi elephantem Indicum non curare culicem.

No comments:

Post a Comment